Bull

Scope and Content

Benedict XIII [Pedro de Luna, Antipope, elected 1394, died 1423] appoints the Abbot of St Lo to arbitrate between the Abbess of La Sainte-Trinité in Caen and the Bishop of Bayeux in a dispute about the Church of Ouistreham (Calvados, Canton of Douvres).

'Benedictus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio, Abbati monasterii sancti Laudi Constanciensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecte in Christo filie... Abbatissa et conventus monasterii sancte Trinitatis de Cadomo, ordinis sancti Benedicti, Baiocensis diocesis, petitione monstrarunt quod licet jurisdictio spiritualis ac mixtum ac merum imperium in ecclesia parrochiali de Oestrehamio dicte diocesis ac ipsius parrochia ac in personas consistentes in dictis ecclesia et parrochia ad Abbatissam pro tempore existentem et conventum dicti monasterii ac Archidiaconum de Cadomo in ecclesia Baiocensi qui est pro tempore de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata consuetudine comuniter pertineant; et tam eedem abbatissa et conventus ac ille que in dicto monasterio precesserunt easdem quam archidiaconus de Cadomo in eadem ecclesia qui nunc est et ejus predecessores qui fuerunt pro tempore, fuissent et tunc essent in possessione pacifica seu quasi exercii jurisdictionis ac meri et mixti imperii hujusmodi a tempore cujus contrarii memoria non existit, ac dudum cum inter Robertum Barbulee juniorem, laicum, et Ricardam filiam Mathei Potori, laici dicte diocesis, inter quos sponsalia contracta fuerant, banna in dicta ecclesia cujus ipsa Ricarda parrochiana existebat ut est moris publicarentur, Radulphus Doguet, laicus dicte diocesis, asserens se priusquam dictus Robertus cum eadem Ricarda sponsalia contraxisse hujusmodi matrimonio contrahendo se opposuisset, ac Johannes de Noa, rector dicte parrochialis ecclesie, Matheo et Radulpho predictis ut coram... Officiali Abbatisse et Conventus ac Archidiaconi predictorum super oppositione hujusmodi comparerent certam diem assignasset... Officialis Baiocensis falso pretendens jurisdictionem in dictis ecclesia et parrochia et in personas consistentes in eis ad Episcopum Baiocensem pro tempore existentem pertinere ac dictum rectorem ex assignatione hujusmodi graviter deliquisse et in rectorem propterea ad solvendum emendam inique condempnavit, ac sibi inhibuit ne de cetero tales assignationes faceret coram Officiali Abbatisse et conventus ac Archidiaconi predictorum sed coram ipso officiali Baiocensi. Propter que pro parte dictarum Abbatisse et conventus rem suam agi conspicientium ac metuentium exinde sibi imposterum prejudicium generari in quantum eas tangebat quam primum premissa ad earum noticiam pervenerunt, fuit ad Sedem Apostolicam appellatum, quo circa discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis que fuerunt evocandi et auditis huic inde propositis quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerunt nominati si se gratia odio vel timore subtraxerunt censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Saone XVI kl. Junii Pontificatus nostri anno duodecimo.'

Dated at Savona [Italy].

Endorsed: 'Mundetur B.G.'

Former reference: 48.

Acquisition Information

Rylands accession no. R48417.