Bull

Scope and Content

Bull of Pope Nicholas III (1277-1280) confirming all the privileges of the Abbey of La Sainte-Trinité in Caen.

'Nicolaus episcopus servus servorum Dei Dilectis in Christo filiabus... Abbatisse et conventui monasterii sancte Trinitatis de Cadomo, ordinis sancti Benedicti, Baiocensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis vos et que in monasterio vestro vos precesserunt pro tempore quibusdam privilegiis et indulgenciis a predecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio vestro concessis, propter simplicitatem et juris ignorantiam use non fueritis temporibus retroactis. Nos vestris supplicationibus inclinati monasterii ejusdem, indempnitati precavere volentes utendi de cetero eisdem privilegiis et indulgentiis dummodo eis non sit per prescriptionem vel alias legitime derogatum, auctoritate vobis presentium concedimus facilitatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii X. kal. Septembris. Pontificatus nostri anno primo.'

Dated at Viterbo [Italy].

Annotated on the foot: 'Caly', and '... XIIa'.

Endorsed: 'Ex parte Johannis de Sancto Michaele littera renovans privilegia monasterii sancti Trinitatis de Cadomo.'

[This bull has not been registered.]

Former reference: 47.

Acquisition Information

Rylands accession no. R48417.