Priory of Saint Maurice, Senlis (Oise)

Scope and Content

Bull of Pope Gregory XIII approving the election of Nicoles Saulnier as prior of the Augustinian Priory of Saint Maurice in Senlis.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Nicolao Saulnier, priori prioratus sancti Mauricii Silvanectensis, ordinis sancti Augustini canonicorum regularium, salutem et Apostolicam benedictionem.

Rationi congruit et convenit honestati ut ea que de Romani Pontificis gratia processerunt, licet, ejus superveniente obitu, littere apostolice super illis confecte non fuerint, suum fortiantur effectum. Dudum per felicis recordationis Pium papam V predecessorem nostrum accepto quod prioratus conventualis et vere electivus sancti Mauritii Silvanectensis, ordinis sancti Augustini canonicorum regularium, quem quondam Joannes Hotman ipsius prioratus prior dum viveret obtinebat, per obitum dicti Johannis qui extra Romanam Curium diem clausit extremum aut alias certo modo vacaverat et tunc vacabat, idem predecessor volens tibi canonico dicti prioratus asserenti te ordinem ipsum inibi expresse professum existere quem charissimus in Christo filius noster, tunc suus, Carolus Francorum Rex christianissimus, vigore concordatorum dudum inter sedem apostolicam et clare memorie Franciscum Francorum Regem tunc in humanis agentem super nominatione personarum certis inibi expressis modis qualificatarum ad monasteria et prioratus conventuales et vere electivos regni Francie pro tempore vacantes promovendarum per Regem Francie pro tempore existentem facienda initorum, et deinde ad monasteria et prioratus privilegium eligendi habentia ad ipsius Caroli regis vitam apostolica auctoritate extensorum, eidem predecessori ad id per suas litteras nominaverat, apud eumdem predecessorem de religionis zelo, vite ac morum honestate, aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendato horum intuitu gratiam facere specialem, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existebas, ad effectum infrascriptorum duntaxat consequendum absolvens et absolutum jore censens, sub datis viz. sexto Id. Januarii, Pontificatus sui anno tertio, prioratum predictum, cujus et illi forsan annexorum fructu, redditus et proventus viginti quatuor denariorum auri de camera secundum communem existimationem valorem annuum ut etiam asserebas non excedebat, sive ut premittitur sive alias, quovismodo aut ex alterius cujuscumque persona, seu per liberam resignationem dicti Joannis vel cujusvis alterius de illo in dicta curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut constitutionem felicis recordationis Joannis pape XXII, etiam predecessoris nostri, que incipit 'execrabilis' vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici, quavis auctoritate collati seu quacumque collatione, provisione aut quavis alia dispositione de illo quovismodo vacante cuicumque persone quavis auctoritate facta propter illius inhabilitatem, incapacitatem aut irregularitatem vel alias ex quavis causa nulla et invalida existente seu effectum sortiri nequeunte aut alias quomodocunque et qualitercunque vacaret, etiam si tanto tempore vacavisset, quod ejus collatio juxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime devoluta, ipseque prioratus dispositioni apostolice specialiter vel qualiter reservatus existeret, eique cura etiam jurisdictionalis immineret animarum, super eo quoque inter aliquos lis cujus statum ac verum et ultimum dicti prioratus vacationis modum etiam si ex illo quevis generalis reservatio etiam in corpore juris clausa resultaret, idem Pius predecessor haberi voluit pro expressis penderet indecisa dummodo dicta die sexto Id. Januarii non esset in eo alicui specialiter jus quesitum cum annexis hujusmodi ac omnibus juribus et pertinentiis suis tibi dicta apostolica auctoritate contulit et de illo etiam providit. Decernens extunc irritum et inane si secus super hiis a quoque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contingeret acceptari. Non obstantibus recolende memorie Bonifacii pape VIII, similiter predecessoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus ac prioratus et ordinis predictorum statutis et consuetudinibus contrariis quibuscunque. Aut si pro alio vel aliis in dicto prioratu scripta apostolica forsan essent directa, seu si aliqui super provisionibus sibi faciendis de prioratibus hujusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel Legatorum ejus litteras impetrassent, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet esset processum, quibus omnibus idem Pius predecessor te in assecutione dicti prioratus voluit anteferri sed nullum per id eis qua id assecutionem Prioratuum vel beneficiorum aliorum prejudicium generari, seu si venerabili fratri nostro Episcopo Silvanectendi vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem esset sede indultum quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime tenerentur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possent, quodque de prioratibus hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, provisionem, presentationem, electionem seu quavis aliam dispositionem conjunctim vel separatim spectantibus nulli valeret provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cujuscunque tenoris existeret, per quam litteris ipsius Pii predecessoris nostri si desuper confecte fuissent non expressam vel totaliter non insertam effectus hujusmodi gratie impediri valeret quomodolibet vel differi, et de qua cujusque tenore habenda esset in eisdem litteris mentio specialis ne autem de absolutione, collatione, provisione, decreto et voluntate premissis pro eo quod super illis dicti Pii predecessoris, ejus superveniente obitu, littere confecte non fuerunt valeat quomodolibet hesitari tuque illorum frustreris effectu, volumus et simili apostolica auctoritate decernimus quod absolutio, collatio, provisio, decretum et voluntas Pii predecessoris hujusmodi perinde a dicta die sexto Id. Januarii suum fortiantur effectum ac si super illis dicti Pii predecessoris littere sub ejusdem diei dato confecte fuissent prout superius enarratur; quodque presentes littere ad probandum plene absolutionem, collationem, provisionem, decretum et voluntatem Pii predecessoris hujusmodi ibique sufficiant nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur. Quocirca, dilectis filiis Silvanectensi et Parisiensi ac Senonensi officialibus per apostolica scripta mandamus quatinus ipsi, vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios, te recepto prius a te nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite solite juramento juxta formam quam sub bulla nostra mittimur introclusam vel procuratorem tuum nomine tuo in corporalem possessionem prioratus et annexorum juriumque et pertinentiarum predictorum inducant auctoritate nostra et defendant inductum. Amoto exinde quolibet illicito detentore facientes te vel pro te procuratorem predictum ad prioratum hujusmodi ut est moris admitti, tibique de illius et annexorum eorumdem fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores dicta auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Non obstantibus omnibus supradictis. [N]ulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre voluntatis, decreti et mandati infringere vel ei ausu temerario contraire. [S]i quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis dominice millesimo quingentesimo septuagesimo secundo octavo K; Junii Pontificatus nostri anno primo.

Annotated on the fold: 'D. de Pirotis… Gross. septem'.

Annotated under the fold: 'D. Balbus… C. Burghesius… B. Melchiorius… A. Vedianus… F. de Franchiis… P. Saternus… Citta Verdinus'.

Endorsed: 'R[o]t[ul]a in camera apostolica. A. Cammillus.'

Endorsed (in the left corner): 'Le samedi septieme jour de Janvier l'an mil cinq cens soixante et seze le contenu de l'autre piea ésté insinué en registre des insinuations du diocese de Senlis foeuillets CXIII., XIIII. et XV. Ce requerant en personne relligieuse personne frere Nicolas Paulmier. De Sainct Gobert.'

Former reference: Phillipps no. 32289 (67).