Breadsall (Derbyshire)

Scope and Content

Letters patent of King Edward III concerning the manor of Breadsall in Derbyshire.

Edwardus Dei gratia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes litteras pervenerint, salutem. Sciatis quod per manucaptionem Roberti de Kendale, chivaler, de comitatu Salopie, et Henrici Puys de comitatu Staffordie, commisimus dilecto et fideli nostro Hugoni, Comiti Staffordie, custodiam medietatis manerii de Breydeshale cum pertinenciis in comitatu Derbie, quam Alianora, que fuit uxor Hostelecti Tresygnes, tenuit ad terminum vite sue de dono Johannis de Fferreres, militis, defuncti, qui de nobis tenuit in capite, pensione inde ad Robertum Fferreres, filium et heredem dicti Johannis, infra etatem et in custodia nostra existentem spectante habendam una cum exitibus inde a tempore mortis prefate Alienore perceptis usque ad legitimam etatem predicti Roberti, reddendo inde nobis per annum ad scaccarium nostrum extentam indefactam vel faciendam ad festum Pasche et Sancti Michaelis per equales portiones. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, XIX die Februarii, anno regni nostri Anglie quinquagesimo, regni vero nostri Francie tricesimo septimo.

Per Billain thesaurarium. Muskham.

Former references: Phillipps no. 30670; Latin MS 222.

Acquisition Information

Rylands accession no. R23203. Purchased by the John Rylands Library at the Phillipps sale on 6 June 1910 (lot 241), through the London bookseller Bernard Quaritch, for £3 5s plus 10 per cent commission.