Bishop's Officiality, Senlis (Oise)

Scope and Content

Brief of Pope Paul V giving license to be married to Jean Le Ber.

PAULUS PP. V. Dilecte fili salutem et Apostolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecit dilectus filius Joannes Le Ber, clericus Carnotensis diocesis, in diocesi Silvanectense a viginti duobus annis commorans, quod eum alias ipse ad laicalia vota aspirans sponsalia per verba de futuro cum quadam puella Ambianensis diocesis contraxisset et matrimonium cum ea per verba de presenti contrahere intendens, proclamationes juxta Concilii decreta ac alias de more patrie fieri solitas in parrochiali ecclesia sive solite residentie in dicta diocesi Silvanectensi fieri fecisset seu procurasset, dilectus filius Petrus etiam Le Ber ipsius exponentis frater sive alter ejus consanguineus ad dictas proclamationes se opposuit et coram te exponentem predictum curavit citari eidemque inhiberi ne ulterius ad solemnia matrimonii hujusmodi progrederetur, asserens eundem exponentem non modo clericum prout se esse fatetur sed etiam ad omnes sacros et presbiteratus ordines promotum extitisse illosque a venerabili fratre Episcopo Olorenensi suscepisse instetit quamquidem inhibitionem exhibitis in judicio quibusdam super pretensa hujusmodi promotione falsis litteris ipsi exponenti a te fieri obtinuit. Cum autem, sicut eadem expositio subjungebat in rei veritate, exponens predictus qui alioquin litterarum imperitus et ad ordinum sacrorum susceptionem minus idoneus extitit, nedum ordines predictos non susceperit sed nequidem unquam in diocesi Olonenensi (sic) fuerit quinimo date litterarum se semper in civitate seu diocesi Silvanectensi remansisse nec ab ea abfuisse probaverit. Cupiatque, falsis allegationibus ac desuper productis litteris hujusmodi non obstantibus, se matrimonium per verba de presenti cum dicta puella seu alia quacumque nullo alias sibi jure prohibita muliere contrahere posse, prolemque exinde perventuram legitimam fore judicialiter declarari facere. Id vero absque speciali nostro et sedis Apostolice rescripto, attento quod aliter et sine eo tu super declaratione hujusmodi procedens recusasti, obtinere non possit. Nobis propterea humiliter supplicari fecit exponens predictus quatinus causam et causas declarationis hujusmodi necnon quam et quas idem exponens super premissis contra Petrum predictum omnesque alios sua interesse putantes habet et movet, habereque et movere vult et intendit, cum omnibus et singulis suis incidentibus, dependentibus, annexis et connexis totoque negotio presenti etiam summarie prout in beneficialibus, tibi audienti cognoscentes, fineque debito terminanti et decidenti cum potestate etiam per edictum publicum constito de non tuto accessu dictum Petrum omnesque alios quos opus fuerit citanti eisque ac quibus inhibentes erit et sub censuris et penis inhibenti, necnon Parrocho seu Parrochis cui seu quibus competit ut ad proclamationes predictas et alias dicti matrimonii ecclesiasticas solemnitates ulterius procedere poterint et valeant, licentiam quatinus de jure impertiendi ceteraque in premissis necessaria et opportuna faciendi, exercendi et exequendi, premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis nequaquam obstantibus, committere ac alias eis in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur eundem exponentem a quibusvis ex communicationis suspendens et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium duntaxat consequentes harum serie absolventes et absolutum fore sensentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tue per presentes comittimus et mandamus quatinus vocatis ad id qui fuerint evocandi in premissis omnibus et singulis auctoritate nostra facias et declares prout de jure fuerit faciendum et declarandum. Datum Rome apud sanctam Mariam Majorem sub Anulo Piscatoris Die decima tertia Maii MDCXVI, Pontificatus nostri anno undecimo.

Signed: 'F. Mattheius'.

Endorsed: Dilecto filio officiali Silvanectensi'.

Former reference: Phillipps no. 32289 (74).