Papal bull

Scope and Content

Pope Clement III forbids the interdiction or excommunication of the monks of the Abbey of Saint Bertin in Saint-Omer.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, Dilectis filiis… Abbati et fratribus Sancti Bertini, salutem et Apostolicam benedictionem. Juxta postulantium rationabilem voluntatem convenit Sedem Apostolicam annuere postulatis et humiliter requisitum conferende provisionis auxilium prout est solitum et expedire visum fuerit elargiri. Eapropter vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ne quis in vos vel ecclesias vestras seu vestros clericos nisi post commonitionem coram prudentibus viris sepe factam et vobis judicio stare contempnentibus absque manifesta et rationabili causa proferat excommunicationis aut interdicti sententiam auctoritate apostolica prohibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam noste prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterano Non. Januarii Pontificatus nostri anno quarto.

Former references: Phillipps no. 35652; Latin MS 256.

Acquisition Information

Rylands accession no. R26228. Purchased by the John Rylands Library at the Phillipps sale on 24 April 1911, through the London bookseller Bernard Quaritch, for £15 10s plus 10 per cent commission.

Bibliography

Philipp Jaffé, Regesta pontificum romanorum, 2nd edition revised by William Wattenbach and others (Leipzig, 1885-8), no. 16651.