Cathedral Church, Cordova (Spain)

Scope and Content

A bull of Pope Paul IV appointing Pedro Gomez de Artiaga as chaplain of the Chapel of the Eleven Thousand Virgins.

Paulus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Magistro Petro Gomez de Artiaga, perpetuo capellano ad altare Undecim Millium Virginum et sancti Acacii ac sociorum in capella cantoris Aquayo nuncupata, sita in ecclesia Cordubensi, scriptori et familiari nostro, salutem et Apostolicam benedictionem. Grata devotionis et familiaritatis obsequia que nobis et apostolice sedi hactenus impendisti et adhuc solicitis studiis impendere non desistis, necnon vita ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita quibus personam tuam etiam fide dignorum testimoniis juvari percepimus, nos inducunt ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, perpetua capellania ad altare Undecim Millium Virginum et sancti Acacii ac sociorum in capella cantoris Aquayo nuncupata, sita in ecclesia Cordubensi, quam quondam Antonius Garsie, olim ad ipsum altare perpetuus capellanus dum viveret, obtinebat, per obitum ipsius Antonii qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum aut alias certo modo vacaverit et vacet ad presens, Nos, in quorum manibus dilectus filius Magister Antonius Mudarra, clericus Palentimus, scriptor et familiaris noster, asserens se alias capellaniam predictam ut prefertur vacantem vigore litterarum gratie expectative sibi per felicis recordationis Julium papam III, predecessorem nostrum, sub certis modo et forma concessarum, prout ex illarum forma poterat infra tempus debitum acceptasse et de illa sibi provideri obtinuisse omni viri sibi in dicta capellania vel ad illam quomodolibert competenti illius possessione per eum non habita hodie sponte et libere cessit, quique cessionem hujusmodi duximus admittendam tibi, premissorum obsequiorum et meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum presentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes. Necnon omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura que etiam ex quibusvis dispensationibus apostolicis obtines et expectas ac in quibus et ad que jus tibi quomodolibet competit, quecumque, quotcumque et qualiacumque sint, eorumque fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores necnon dispensationum hujusmodi tenores presentibus pro expressis habentes, capellaniam predictam que sine cura est ac cujus et illi forsan annexorum fructus, redditus et proventus viginti quatuor ducatorum auri de camera secundum communem extimationem valorem annuum ut asseris non excedunt, sive ut premittitur, sive alias, quovis modo aut ex alterius cujuscumque persona, seu per liberam resignationem primodicti Antonii vel cujusvis alterius de illa in dicta curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam, aut assecutionem alterius beneficii ecclesiastici quavis auctoritate collati vacet, etiam si tanto tempore vacaverit quod ejus collatio, juxta Lateranensis statuta concilii, ad sedem predictam legitime devoluta ipsaque Capellania dispositioni apostolice specialiter vel qualiter reservata exista et super ea inter aliquos lis cujus statum et merita cause ac nomina et cognomina judicum et collitigantium seu se molestantium presentibus haberi volumus pro expressis pendeat indecisa dummodo tempore datur presentium non sit in ea alicui specialiter jus quesitum cum annexis hujusmodi ac omnibus juribus et pertinentiis suis, apostolica tibi auctoritate conferimus et de illa etiam providemus. Quocirca venerabilibus fratribus nostris Liparensi et Giennensi ac dilecto filio priori ecclesie Giennensis per apostolica scripta mandamus quatinus ipsi, vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios, te vel procuratorem tuum nomine tuo in corporalem possessionem Capellanie et annexorum juriumque et pertinentiarum predictorum inducant auctoritate nostra et defendant inductum. Amoto exinde quolibet illicito detentore facientes te, vel pro te procuratorem predictum, ad capellaniam hujusmodi ut est modis admitti tibique de illius ac annexorum eorumdem fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores, anctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus pie memorie Bonifacii pape VIII etiam predecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus ac dicte ecclesie Cordubensis juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, ac dicte capellanie fundatione, etiam si in illa ac statutis et consuetudinibus predictis caveatur expresse quod nullus capellaniam predictam obtinere possit si alia beneficia ecclesiastica obtineat et nisi de certo genere personarum ac certo modo qualificatarum et in presbyteratus et aliis sacris ordinibus constitutus ac alias certis inibi expressis modo et forma qualificatus existat, et si per sexaginta dies seu aliud tempus ab ipsa capellania seu ipsius servitio absens fuerit, dicta capellania privatus existat vel privandus veniat. Quibus etiam, si pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis specifica et expressa mentio habenda foret tenores hujusmodi ac si de verbo ad verbum insererentur, presentibus pro sufficienter expressis et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus. Quodque tu, alia beneficia ecclesiastica ut prefertur obtineas, et in in presbyteratus et aliis ordinibus predictis constitutus, et alias juxta fundationem ac statuta predicta qualificatus non sis, contrariis quibuscumque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel Legatorum ejus litteras impetrarunt etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum. Quibus omnibus te in assecutione dicte capellanie volumus anteferri sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari, seu si venerabili fratri nostro Episcopo et dilectis filiis Capitulo Cordubensibus vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab eadem sit sede indultum quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint. Quodque de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem putationem, seu quamvis aliam dispositionem, conjunctum vel separatum spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenum et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cujuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus hujusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cujusque toto tenore habenda sit in vestris litteris mentio specialis, seu si presens non fueris ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie Cordubensis solitum juramentum, dummodo in absentia tua per procuratorem idoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesseris corporaliter illud prestes. Nos enim exnunc irritum decernimus et mane si secus super hiis a quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis, collationis, provisionis, mandati, derogationis, voluntatis et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis dominice Millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto Non. Novembris Pontificatus nostri anno secundo.

Former reference: Phillipps no. 32289 (62).