Papal bull

Scope and Content

Pope Alexander IV grants to the Abbot and Prior of the Abbey of Saint Bertin in Saint-Omer the privilege of not being obliged to deal with the cases except these for which they will be specially appointed by the Holy See.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, Dilectis filiis… Abbati et Priori monasterii Sancti Bertini, ordinis sancti Benedicti, Morinensis diocesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum sepe contingat in vobis causarum cognitiones que vobis frequenter a Sede Apostolica committuntur sancte contemplationis otium impediri et monasterium vestrum non modicam sustineat lesionem, ejus indempnitati paterna sollicitudine providere volentes, vestris inclinati precibus, auctoritate vobis presentium indulgemus ut non cogamini ad causarum cognitiones inviti, nisi optinende a nobis ad vos littere plenam de hac indulgentia fecerint mentionem, salvis commissionibus ad vos hactenus impetratis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Neapoli III. Id. Novembris. Pontificatus nostri anno primo.

Former reference: Phillipps no. 35814.

Acquisition Information

Rylands accession no. R33891. Purchased by the John Rylands Library from the Manchester bookseller P.M. Barnard for £3 in May 1913 (lot 1044 in the Phillipps sale on 19 May 1913).