Waterbeach (Cambridgeshire)

Scope and Content

An early transcript of a letters patent of Edward I dated 1 August 1281, concerning the manor of Waterbeach in Cambridgeshire, confirming that Dionisia de Monte Canisio (Denise de Munchensy) holds the manor directly from the Crown, at a yearly rent of one rose, free from knight service.

Edwardus dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie et Dux Aquitanie, omnibus ad quos presentes litteras pervenerint salutem. Cum Ricardus le Butiller, de quo dilecta nobis Dionisia de Monte Canisio manerium suum de Waterbeche tenuit per servitium unius rose per annum pro omni servicio, qui quidem Ricardus tanquam medius inter nos et ipsam Dionisiam manerium illud cum pertinentiis de nobis tenuit in capite immediate per servitium medietatis feodi unius militis, servicium illud cum omnibus que ad ipsum Ricardum et ad heredes suos inde pertinuerunt vel pertinere potuerunt seu debuerunt ex quacumque causa nobis et heredibus nostris remiserit et quietum clamavit de se et heredibus suis im perpetuum, cepimus nos pro nobis et heredibus nostris ad predictam Dionisiam et ad heredes suos de predicto servicio unius rose per annum. Ita quod ipsa Dionisia et heredes sui de cetero teneant manerium illud, cum pertinenciis suis et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus, de nobis et heredibus nostris in capite immediate per predictum servicium unius rose per annum pro omni servicio, exactione et demanda seculari, quietum de servicio predicte medietatis feodi unius militis, de turno vicecomitis, visu franci plegii, pontagio, hydagio et omnibus aliis serviciis regalibus ad nos vel heredes nostros inde spectantibus, volentes et concedentes pro nobis et heredibus notris quod ipsa Dionisia et heredes sui de cetero habeant et teneant manerium illud cum pertinenciis et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus, ut predictum est, de nobis et heredibus nostris immediate in capite imperpetuum, faciendo inde nobis et heredibus nostris servicium unius rose per annum pro omni servicio, exactione et demanda, sicut predictum est. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Estwode primo die Augusti anno regni nostri nono.

Former reference: Phillipps no. 34596.

Acquisition Information

Rylands accession no. R33811. Purchased by the John Rylands Library at the Phillipps sale on 19 May 1913 (lot 690), through the London bookseller Bernard Quaritch, for £4 5s plus 10 per cent commission.