Hotel-Dieu, Viarmes (Seine-et-Oise, Canton of Luzarches)

Scope and Content

Pope Gregory IX takes the Hotel-Dieu in Viarmes under the protection of the Holy See. Issued at Rieti.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Dilectis filiis… Magistro et fratribus domus Dei de Virmes, Belvacensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et domum Dei de Virmes in qua divino vacatis obsequio cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Reate III. Id Augustis. Pontificatus nostri anno decimo.

Former reference: Phillipps no. 32288 (4).