Bishop's Officiality, Senlis (Oise)

Scope and Content

Brief of Pope Innocent X, authorizing the marriage of Jean Musnier to Jacqueline Fresnot.

INNOCENTIUS PP. X. Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. Oblata nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Joannis Musnier, laici, et Jacobee Fresnot mulieris, Silvanectensis diocesis, petitio continebat quod ipsis alias sciendis se secundo in linea requali consanguinitatis gradu ininvicem esse conjunctos non quidem peccandi data opera ut crimine admisso hec confessio foret nos et sedem apostolicam ad misericordiam et gratiam erga ipsos faciliores reddendo, sponsalia inter se per verba de futuro contraxerunt et carnis fragilitate devicti se carnaliter cognoverunt. Cum autem, sicut eadem expositio subjungebat, nisi matrimonium inter dictos exponentes contrahatur dicta Jacobea graviter diffamata et innupta remaneret, graviaque exinde scandala orirentur et dictis exponentibus vite periculum immineret, cupiant exponentes predicti invicem matrimonialiter copulari, sed stante impedimento hujusmodi, desiderium eorum hac in parte adimplere non possunt absque sedis Apostolice dispensatione. Ideo nobis humiliter supplicari fecerunt exponentes predicti ut eis in premissis de absolutionis beneficio et opportunitate dispensationis gratia providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui salutem querimus cunctarum et scandalis quantum cum Domino possumus libenter obviamus, certam de premissis notitiam non habentes, ipsosque exponentes specialis gratie favore prosequi volentes, necnon eorum quemlibet a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a jure vel ab nomine quavis preterquam premissorum occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum presentium dumtaxat consequenter harum serie absolventes et absolutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati discretioni tue, de qua plenam in Domino fiduciam habemus, per presentes comittimus et mandamus quatinus, deposita per te omni spe cujuscumque muneris aut premii etiam sponte oblati, a quo te omnino abstinere debere monemus, de premissis te diligenter informes et per informationem eorumdem preces veritate niti repereris, super quo conscientiam tuam oneramus, eosdem exponentes qui, ut ipsi asserunt, pauperes et miserables existunt ac ex sis labore et industria tamen vivunt, inprimis ad invicem separes; deinde si veniam a te petierint humiliter, imposita eis propter incestum… arbitrio tuo gravi penitentia salutari, et recepto prius ab eis juramento quod sub spe facilius habende dispensationis hujusmodi incestum hunc non comiserint et quod talia deinceps non comittent, neque comittentibus prestabunt auxilium, consilium vel favorem et quatinus contra ipsos exponentes causa super premissis in judicium quoquo modo deducta fuerit, parito judicato, auctoritate nostra hac vic dumtaxat absolvas in forma ecclesie consueta. Demum si tibi expediens videbitur quod dispensatio hujusmodi sit eis concedenda, nec scandalum sit ex ea oriturum, super quo conscientiam tuam etiam oneramus, cum eisdem exponentibus ut postquam in separatione predicta arbitrio tuo perseveraverint et dummodo dicta Jacobea propter hoc rapta non fuerit, ipsique exponentes pauperes et miserabiles existant ac ex suis labore et industria tamen vivant ut predicitur, quod impedimento secunde consanguinitatis gradus in linea equali hujusmodi ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque ceterisque contrariis quibuscumque non obstantibus, matrimonium inter se publice, servata forma concilii Tridentini, contrahere illudque in facie ecclesie solemnizare et in eo postmodum remanere libere et licite valeant, dicta auctoritate dispenses, prolem susceptam si qua sit et suscipiendam exinde legitimam decernendo. Volumus autem quod si tu spreta monitione nostra hujusmodi aliquid muneris aut premii occasione absolutionis et dispensationis par te exigere vel oblatum recipere te merere presumpseris, excommunicationis sententia tamdiu innodatus existas donec a sede predicta absolveris beneficium per satisfactionem condignam merueris obtinere et nihilominus absolutio et dispensatio a te faciende parte nullius sint roboris vel momenti. Datum Rome apud Sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris die XV Octobris MDCL, Pontificatus nostri anno septimo.

Signed: 'A. Homodeus'.

Endorsed: 'Dilecto filio Officiali Silvanectensi'.

Former reference: Phillipps no. 32289 (78).