Papal bull

  • Reference
      GB 133 MDC/18
  • Dates of Creation
      18 Feb 1462

Scope and Content

Bull of Pope Pius II to the Archdeacon of Florence concerning the foundation of a canonry by Francesco Neroni-Nasi in the church of San Lorenzo. The Pope gives his consent if the founder is granting enough to support the new Canon.

"Pius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Archidiacono ecclesiae Florentinae Salutem et Apostolicam benedictionem. Sincerae devotionis affectus, quem dilectus filius Franciscus Neronis Nasii, Civis Florentinus, ad nos et Romanam Ecclesiam gerit, promeretur ut votis suis praesertim ex quibus ecclesiarum collegiatarum decor et divini cultus succedit augmenium quantum cum Deo possumus favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Francisci petitio continebat quod ipse pro salute suae animae et ecclesiae sancti Laurentii Florentinae quae collegiata et parrochialis est, et cujus ipse parrochianus extitit, decore et divini in ea cultus augmento pro ... in illa continue servituro, unam prebendam dotare, et ne ille qui eam pro tempore obtinebit reliquis ipsius ecclesie canonicis in percipiendis quotidianis distributionibus onerosus existat mensae capitularis ipsius ecclesie redditus sufficienter augere intendit. Quare pro parte dicti Francisci nobis fuit humiliter supplicatum ut unum canonicatum et unam prebendam in ipsa ecclesia, cui dos per eum assignanda applicetur de novo creari et institui et jus patronatus in de novo creandis canonicatu et prebenda hujusmodi necnon presentandi personam ydoneam ad illos tam pro primaria vice quam quotiens eos in posterum vacare contigerit, sibi heredibusque et successoribus suis in perpetuum reservari mandare aliasque super hiis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui divini cultus diligimus ubilibet incrementum, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatinus, vocatis dilectis filiis capitulo dictae ecclesiae et aliis qui fuerint evocandi, unum canonicatum et unam prebendam hujusmodi in dicta ecclesia, si et postquam ipse Franciscus pro dote ipsius prebendae necnon pro augmento reddituum quotidianarum distributionum sufficientes redditus mensae capitularis ipsius ecclesiae assignandos, ita quod novus canonicus reliquis onerosus non existat, realiter assignaverit, auctoritate nostra de novo crees, instituas atque erigas, necnon si creatione, institutione et erectione hujusmodi feceris, jus patronatus et praesentandi personam ydoneam ad ipsos canonicatum et prebendam tam pro primaria vice quam quotiens eos pro tempore vacare contigerit praefato Francisco ejusque heredibus et successoribus in perpetuum dicta auctoritate reserves atque concedas. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dictae ecclesiae statutis et consuetudinibus juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Duodecimo [ante] Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno Quarto."

Under the fold: "Fe. A de Reate G. de Piccolomin[ibus]"

"Intuitu. d. Ambrosii"

On the fold: "Rptr. L. de Mancinis."

On the dorse: Rta. apud me G. de Piccolomin[ibus]."

Accession no.: R45823. Christie's lot no. 41.