Confirmation of lease

  • Reference
      GB 133 MDC/22
  • Dates of Creation
      26 Apr 1517

Scope and Content

Confirmation by Pope Leo X of the above lease in perpetuity of the lands belonging to the church of San Silvestro in Polvicchi in the diocese of Arezzo.

"LEO PP. Xs. Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecerunt dilecti filii Franciscus Juliani de Medicis et Raphael ejus filius legitimus, cives Florentini, quod alius dilectus filius Joannes Blasii de Laterino, rector ecclesiae sancti Silvestri de Polvici, Aretinae diocesis, cupiens dictae ecclesiae, quae sine cura et quasi totaliter disruta existit, et vix ejus vestigia apparent, utilitate consulere, nonnulla bona immobilia in diocesi Aretina consistentia, ex quibus ipse Joannes et pro tempore existens Rector ipsius ecclesiae modicam percipiebat utilitatem, ad ipsam ecclesiam pertinentia praefatis Francisco et Raphaeli suisque et cujuslibet eorum successoribus per lineam masculinam descendentibus pro annuo censu sive canone stariorum octo grani, mensurae dicti loci de Laterino, quae valorem annuum unius ducati auri cum dimidio non excedunt, concessit; prout in instrumento desuper confecto plenius continetur. Quare pro parte dictorum Francisci et Raphaelis nobis fuit humiliter supplicatum, ut concessioni hujusmodi, quae in evidentem dictae ecclesiae cessit utilitatem, pro illius subsistentia firmiori robur apostolicae confirmationis adjicere aliasque in praemissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos de praemissis certam notitiam non habentes, ac tenorem dicti instrumenti pro expresso habentes, discretioni vestrae committimus et mandamus, quatenus, specificatis prius coram vobis possessionibus praedictis, si per diligentem examinationem super praemissis et eorum circumstanciis per vos desuper faciendam conjunctim procedendo, et servata forma litterarum foelicis etc. Pauli papae secundi, predecessoris nostri, `cum in omnibus judiciis' incipientium, concessionem predictam in evidentem utilitatem dictae ecclesiae cessisse reperitis, concessionem ipsam, ac prout illam concernunt omnia et singula in dicto instrumento contenta approbetis et confirmetis, suppleatisque omnes et singulos tam juris quam facti defectus, si qui forsan intervenerint in eadem. Non obstantibus praemissis ac constitutionibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris die XXVI Aprilis MDXVII. Pontificatus nostri anno quinto. (signed) BEMBUS. [Pietro Bembo]"

(On the back): "Dilectis filiis Joanni de la Luna, canonico ecclesiae Florentinae, et Praeposito Monasterii, per Praepositum gubernari soliti, Omnium Sanctorum Florentini."

Dated at Rome.

Accession no.: R45825. Christie's lot no. 48.